- SAUCIA aliis FAUCIA
- SAUCIA, aliis FAUCIAuna ex 30. veter. Romanorum Curiis, memoratur Livio l. 9. c. 38. Dictator Papyrius C. Iunium Bubulcum Magistrum Equitum dixit: atque ei legem Curiatam de Imperio ferenti, triste omen diem diffidit, quod Fauciae (vel Sauciae) Curiae fuit principium, duabus insignis cladibus, captae Urbis et Caudinae pacis. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.